1343
328 ROSARIVM
sulphur non reperitur super terram, nisi in
quantùm existit in istis corporibus, sole & lu¬
na, & in alio quidem est illuc quod nulli dici¬
tur, nisi ex parte dei sibi reueletur: In sole per¬
fectius: quia magis est digestum & decoctum.
philosophi enim subtiliter sunt imaginati,
quomodo in istis corporibus perfectioribus
sulphura illa elicere possent, & ipsorum quali¬
tates per artem purgare, vt hoc haberent in ar¬
te, medianre natura, quod in ipsis antea non ap¬
paruit, quamuis plenariè & occultè prius ha¬
buerunt. & hoc nequaquam fieri concedunt
sine corporis solutionem, & in primam materiam
reductione, quod est argentum viuum, ex quo
facta sunt ab initio, & hoc absque vlla permix¬
tione rerum extranearum, quae extrancae na¬
turae lapidem nostrum non emendant: quoniam
nihil conuenit rei, nisi quod propinquum est ei,
cum sit medicina simplicis ac virtualis natu¬
rae, ex aqua mercuriali producta, in qua aurum
& argentum prius sunt soluta. Verbi gratia. si
glaciés ponitur in aquam simplicem, soluitur
in ea per calorem, & redit in primam substan¬
tiam aqueam, & sic aqua tingitur ex virtute e¬
tiam occulta, quae fuit in glacie. Si autem glacies
non resoluitur per calorem in aquam, non
coniungitur aquę, sed in aqua iacet, nec illam
aquam tingit sua virture, quae in ea antea coa¬
gulata fuit ex parte specierum: sic eodem mo¬
do si