1343
PHILOSOPH. 329
do si corpus non resolueris in Mercurium cum
Mercurio, occultam virtutem ex eo habere non
potes, scilicet sulphur digestum & decoctum
per opus naturae in minera. sic enim lapis est
vnus, vna medicina, quae secundum philoso¬
phos dicitur Rebis, ex bina re scilicet, ex cor¬
pore, & spiritu albo vel rubeo, in quo multi
fatui errauerunt.
Quomodo sulphur rubeum est in
Solè, & album in Luna.
Cùm sit dictum, quod sulphur philosopho¬
rum rubeum existat in sole per maiorem di¬
gestionem, & sulphur album in luna per mi¬
norem digestionem. Vnde philosophus: Ci¬
trinatio non est aliud quàm completa dige¬
stio: nam calor agens in humidum primò gene¬
rat nigredinem, & agens in siccum causat albe¬
dinem: quia ignis si transcendit, agens in eo
mutat in citrinitatem purissimam: haec omnia
in calcinatione plumbi attendi possunt. Et di¬
cit philosophus, quòd iam actu vnumquodque
perfectorum corporum suum bonum sul¬
phur cum Mercurio contineat, scilicet aurum
aureum, argentum argenteum. ideo sulphur
album per citrinum est aurum: Quamob¬
rem sulphur in eo est sulphur rubeum, i¬
gnis substantia, qui hoc album plus diges¬
sit: & sic sulphur album & rubeum ex vtra¬