1343
330 ROSARIVM
que parte existit in sole: quare ignis est per¬
fectio eius, & in igne generatum est. & ideo a¬
micabiliter gaudet natura suae igneae naturae.
Vnde aliquae res extraneae hoc in corpori¬
bus non possunt causare; cùm ars non est a¬
liud mediante natura, nisi decoctio & dige¬
stio illius naturę per simplicem laborem. Ver¬
bi gratia: Mane cum surgo, & video vrinam
meam albam; iudico me parum dormiuisse:
tunc repono me iterum ad dormiendum, &
accepto somno, vrina citrinatur: & hoc pro¬
pter maiorem digestionem caloris naturalis
in me existentem. Sic sequere naturam, per
artem similiter decoquere, digerere, matura¬
re, sublimare, cum iam actu natura contineat
in se ignem naturalem, quo maturatur. hoc il¬
lae res non habent, ideo dare non possunt. In
Luna verò non est nisi sulphur album, sim¬
plex, non tamen digestum sicut rubeum, nec
sic à nigredine purgatum per actionem calo¬
ris, quem in se naturaliter continet. Sed ignis spe¬
cies est obtecta & occulta, agens eam magis in
arte quàm in natura, & è conuerso: & ideo non
est impossibile, vt ars mediante natura. Hìc
nota mediantem naturam, siue mediam natu¬
ram, quòd plus digerat & perficiat, cum natu¬
raliter intendit perfici: sed per se non potest,
nisi moueatur arte & operatione. Sed isti labo¬
res, vt credo, non peruenient ad hominem du¬
rae cer¬