1343
PHI LOSOPH. 7
deo etiam fieri metalla non possunt: quia re¬
rum vnius speciei vna est materia prima, &
sperma ex quibus generatur. Prima pars ante
cedentis patet, quòd minora mineralia non
sunt generatiua ex Mercurio, quod est causas
quia semper manet in prima materia metal¬
lorum, & non extranea sulphura. Vnde A¬
ristoteles & Auicenna: Ideo si deberent fieri
metalla, oportet quòd primò transirent in
primam materiam metallorum: sed quia arti¬
ficialiter hoc fieri non potest, ideo minimè
metalla ex eis fieri possunt. sic patet prima¬
pars antecedentis satis declarata. Secundò ad
idem, quòd minora mineralia principium me¬
tallorum artificialiter fieri non possunt, quod
est mercurius: ideo etiam medium & finem
non pertingunt quę sunt metallum & tinctu¬
ra quam tenet: quia nutrimentum in homine
per generationem non potest fieri homo, nisi
prius conuertatur in sperma, & sic additum suo
simili, nouus generatur homo. Sed quia mi¬
nora metalla à metallis extraneae sunt natu¬
rae, quamuis bene in aliqua vi minerali par¬
ticipant, & debilioris sunt virtutis, & adu¬
stibilia, ideo natura metallica eo non gau¬
det, sed resoluit & seruat ea, quae sunt suae na¬
turae. Verbi gratia: Si aqua misceretur ter¬
rae, separatur ab inuicem: quia terra petit fun¬
dum, cum sit grauis & sicca, aqua superficiem