1343
342 ROSARIVM
& nequaquam artificialiter sic possunt coniun¬
gi, quod istae naturae contrariae steterint in v¬
na natura coniunctim, bene quidem aqua po¬
test abluere & mundare terram: sed quod sic¬
citas terrae artificialiter mutetur in aqueum hu¬
midum, credi non debet, licet terra madefiat
aqua, sic minora mineralia possunt quidem
coniungi cum metallis, & ea purgare, & ali¬
quomodo nouam formam introducere: sed
cùm ipsis permanere, & illud immaturum ma¬
turare natura non concedit. Quare fatui, vt
diuersa negotia & sophistica ad decipiendum
homines adducunt, scilicet res improportio¬
nabiles, quae nec materiam dant, nec eam etiam
recipiunt, scilicet, secundinas, oculos anima¬
lium, testas ouorum, crines, sanguinem ho¬
minis rufi, vermes, herbas, radices, stercus hu¬
manum. Multi enim fatui laborauerunt, &
adhuc laborant in his rebus vegetabilibus &
sensibilibus, vbi tamen nihil inuenerunt ve¬
ritatis: sed quasdam humilitates, de quibus
indicamus inscijs, vt euitare possint dece¬
ptiones, nam ex his rebus postea dicendis
longo tempore extraxerunt, quod appella¬
bant argentum viuum artificiale, & olea, &
aquas, quas nominauerunt quatuor elemen¬
ta, videlicet, aquam, aerem, terram, & ignem,
& salem armoniacum, arsenicum, & sulphur,
& auripignentum, quod emissent melius in
foro