1343
348 ROSARIVM
tibus suis, & per quem physici habent curarè
aegrotos suos, quia ille est propinquus igni,
Fili recipe de simplicissimo & de rotun¬
do corpore, & noli recipere de triangulo vel
quadrangulo, sed de rotundo: quia rotundum
est propinquius simplicitati quàm triangu¬
lus. Notandum est ergo, quòd corpus sim¬
plum nullum habens angulum: quia ipsum
est primum & posterius in planetis, sicut Sol
in stellis: quia in Astronomia firmamenti vi¬
demus, quòd Sol est dominus omnium pla¬
netarum, & omnes planetae egent lumine suo:
quia dat lumen suum sursum vsque ad Satur¬
num, & deorsum vsque ad Lunam: deinde re¬
spicit omnia tam superiora quàm inferiera.
Aristoteles: Fili accipere debes de pinguiori
carne: fili tu debes scire, quòd vnumquodque
semen suo germini respondet: quia ea quae se¬
minas, ea etiam & metes.
Quae sunt particularia quae perfi¬
ciuntur in hac arte.
Vniuersaliter omnibus intuentibus, ad
quos sermones praesentes deuenerint decla¬
ro, quòd in totius artis serie non sunt nisi duo
particularia, quae particulariter perficiuntur
secundum philosophos & naturam: primum
particulare tam in albo quàm in rubeo existit
in Mer¬