1343
PHILOSOPH. 349
in Mercurio sine administratione medicinae
perfectae: quamuis bene corpus cum quo per¬
ficitur in se occultè ipsius tincturam continet,
veluti natura requirit, primum quòd in eo par¬
ticulariter ex vtraque specie rerum est illud,
cum Mercurius sit ex prima materia omnium
metallorum compositus, ex terra alba nimium
sulphurea, & aqua clara: & ideò albedo terrae
transparet limpiditatem aquae, & est color in
eo albissimus, vt docet experientia, & conti¬
net in se sulphur bonum, maturum, & mun¬
dum, tunc possibile est ex eo particulariter
fieri Solem & Lunam.
Philosophus: Admisceatur per artificium
alijs metallicis corporibus: quia est de natu¬
ra eorum, & ipsa generata sunt ab eo, & ideo
per artificium fieri potest; & imitetur digestam
naturam in illud, vt cum eis perficiatur, & sic
quibus complectitur metallis, fit simile illis
sine aliqua admixtione extranea, cum simpli¬
citer natura gaudet suae naturae, & non per a¬
liquod extraneum: sed cum Sole fit Sol, cum
Luna Luna, cum Venere Venus, & caet. cum
vnumquodque mittit in illud vim, suam: &
etiam quia in se continet suum sulphur bo¬
num, sed immaturum, quod per artem matu¬
ratur. Quare alia metalla congulata & infecta¬
per sulphur adustibile particulariter, sicut i¬
psum, Sol e Luna fieri non possunt.
yy 2