1343
350 ROSARIVM
Prima ratio: Si enim in Mercurium trans¬
formarentur, & admiscerentur cum Sole &
Luna, tunc ipsorum Mercurius haberet in se
illud praehabitum sulphur malum.
Et si purgaretur, tunc in tantum purgari
non posset, quod reduceret in Mercurium, si¬
cut ante talem simplicitatem. Nec etiam pos¬
set corpus per Mercurium in eo dissolui, &
cum dissolui non posset, tunc etiam vim sera¬
tam in illud mittere non posset.
Sed naturis ex vtraque parte seratis vnum¬
quodque in examine ab altero separaretur,
cum in se non haberet naturam perfectam oc¬
cultè, cum qua prope per ipsorum solutionem
perficere possent. sed cum semper ipsis neces¬
sarium sit mediante arte, vt alia corpora per¬
fecta ipsis subuenirent cum sua natura, quae
naturallter est perfecta. Secundò, si insoluta
adiungerentur corporibus perfectis, minus
aurum & argentum fieri posset, cum natura¬
liter per congelationem ex vtraque parte na¬
turae eorum seratae sunt, & cum non est me¬
dium aperiens illas naturas ad mittendum v¬
nam vim in aliam, tunc coniungi non possunt
coniunctione naturali, ita vt redeant in mer¬
curium: vnde ex vtraque parte originem du¬
xerunt: & ideo per vehementiam ignis ab in¬
uicem separarentur per combustionem natu¬
rae imperfectae, vt bene cernitur. Sed cum con¬
iun¬