1343
PHILOSOPH. 351
iungere volueris, facias Mercurium per mer¬
curium, qui dissoluite aperit naturas seratas,
vt simpliciter vnum possit transire in aliud,
& perfectum mittere vim in imperfectum, vt secum
perficiatur. Et isti sunt labores viae particula¬
ris, & sic particulariter aurum & argentum fie¬
ri possunt. Nota quòd Mercurius crudus dis¬
soluit corpora, & reducit ea in primam mate¬
riam suam siue naturam: sed mercurius corpo¬
rum hoc facere non potest: hoc est propter
cruditatem sui sulphuris, quod in prima ter¬
ra alba habuit, cum qua ex aqua clara factum
est ab initio: quia illud crudum semper appe¬
tit corrodere, quod suae naturae vicinius est,
primò aurum, secundò argentum, etc. Sed al¬
ter mercurius ex corporibus congelatus hoc
facere non potest: quia per congelationem il¬
lud crudum sulphur, quod antea fuit in eo, est
alteratum in natura: ideo non corrodit sicut
primum, nec seratum aperit, & ideo vna vis
non mittitur in aliam, sed vnumquodque per
se manet. vnde quidem fluctualiter sunt con¬
iuncta, sed naturaliter ex vtraque parte sunt
serata. Quare per examen & asperitatem i¬
gnis imperfectum comburitur perfecto ma¬
nente: quia vna natura alteri succurrere non
potest, sed cum argento viuo erudo hoc face¬
re potest, scilicet naturas reserare & aperire, vt
vnaquaeque res vicina sit suae naturae adiuua¬
yy 3