1343
352 ROSARIVM
men: ideo si dissoluitur argentum, inueniet
argenteam naturam: & si aurum, auream: si
plumbum, plumbeam, etc. Per ipsorum sul¬
phur congelatur, vnde philosophus: Si verò
ista corpora quae suam naturam participant,
sicut tu quaeris in multis rebus foetidis, & im¬
mundis, & ideo est particulariter possibile ex
vtraque parte ex eo fieri aurum & argentum,
& in alijs corporibus non, vt audiuisti. Nota,
duplex est solutio corporum, in mercurium,
per mercurium, & in aquam mercurialem. Pri¬
ma solutio requiritur ad particularia: secunda
ad vniuersalia. Prima solutio corporum in Mer¬
curium non est nisi resolutio, id est, quod per
solam resolutionem seratum aperitur propter¬
ingressum naturae vnius in aliam: & ista reso¬
lutio est in particularibus. Secunda solutio
est in aquam mercurialem. & fit vniuersali¬
ter: & illa fit non per solam dissolutionem sul¬
phuris immaturi in mercurium: sed per pu¬
trefactionem corporis & spiritus in humido.
cum putrefactio omnium naturarum ad inui¬
cem ligatarum est solutio & separatio: & sic
partes ligatae ab inuicem separantur, & vna
quaeque pars ab alia: & hoc fit per separatio¬
nem & solutionem elementorum, quae in ge¬
naratione mercurij sunt connexa, scilicet a¬
quae & terrae, & eaedem partes dum purgantur
in natura per conuersionem coniunguntur, &
plus