1343
358 ROSARIVM
fectionis, & cum argentum & cuprum com¬
mixta sunt in argento, non inuenit quam rem
infectam, sed in cupro inuenit primò sulphur
adurens, cui citius admiscetur, & in commix¬
tione vniuersali Mercurius cupro magis infi¬
citur, cum plumbum sit ex vtraque parte scili
cet mercurij & sulphuris infectum. Et iam
quia plus malum citius adhaeret malo, in tan¬
tum debilius & peius erit, & ideo citius adhae¬
ret cupro vel argento, inficiens e comburens
illud, cum natura cupri & argenti, vt audisti,
ex vtraque parte sit serata, peiori subuenire non
potest: & sic plumbum comburit cuprum ab
argento, quod tardius separatur sine plumbo,
quoniam in quantum magis imperfectius est
tanto debilius erit & combustibile. Sed in
coniunctione statim cum cupro & mercurio
aliquo modo aperit naturas, & coniungit hęc
duo, scilicet, stannum & cuprum. Mercurium
ex vtraque parte aliquo modo mundum, cum
stannum habet Mercurium mundum, & sul¬
phur malum debiliter commixtum, coniun¬
gitur Mercurius Mercurio. Et Mercurius sem¬
per habet potentiam sulphuris, variando co¬
lorem cupri, qui existit in sulphure, ita quod
noua forma appareat, et etiam citò sulphur
comburere non potest: sicut antea ipsum Mer¬
curium, & cum Mercurius crudus coagula¬
tur per ipsum, alteratur cum eis in natura, si¬
cut ali¬