1343
PHILOSOPH. 359
eut aliquo modo appareat argentum, quam¬
uis verè non est argentum, cum in eo non fue¬
rit debita digestio & decoctio, & sulphur i¬
gnis non simplicis & virtualis naturae, sicut
ipsum argentum viuum, ex quo aurum & ar¬
gentum ex vtraque parte, scilicet mercurij &
sulphuris, sufficienter sunt digesta, & bonae
maturitatis, & in omni digestione perfecta.
Sic habes argentum sophysticum ex cupro.
stanno, & mercurio: & si tunc admiscueris ali¬
quos pulueres minorum mineralium, non est
impossile, si Mercurius super potentiam agat,
sed semper cum adhuc sit imperfectum in fi¬
ne diminuitur & comburitur in igne, cum
sulphur non sit vi rtu alis naturae, sicut ipse
Mercurius, sed semper obnoxius occultè, &
inficiens Mercurium: quamuis bene Mercu¬
rius sit suppeditatus, & sic postmodum in ster¬
cus redibit, sicut antea fuit. Sic ergo intellige
quomodo verum aurum & argentum diffe¬
runt à sophistico: licet plures sophisticatio¬
nes fiant eodem modo per alia metalla in ru¬
beum & album, adiunctis minoribus minera¬
libus vel aliquo ipsorum. Sunt autem illi la¬
borantes delusi, cùm aestimant se bonam in¬
uenisseapparentiam: hoc facit eorum i¬
gnorantia: quia naturas metallo¬
rum non cognoscunt, etc.