1343
PHILOSOPH. 397
lum, & non impugnaberis cum non sis re¬
bellis. Haec ex Ademaro.
Raymundus Lulius ad Rupertum re¬
gem Franciae in Epistola
scribit.
Scire debes quòd ex plumbo philosopho¬
rum extrahitur quoddam oleum aurei colo¬
tis: vel quasi, cum quo si lapidem mineralem,
vegetabilem, vel animalem, vel mixtum post
fixionem primam sublimaueris tribus aut
quatuor vicibus, excusabit te ab omni labo¬
resolutionum & coagulationum.
Ratio est: quia hoc est occultum quod fa¬
cit medicinam penetrabilem, amicabilem &
coniungibilem omnibus, & augmentabit e¬
ius effectum vltra modum, sic quod in mun¬
do non est secretius.
Vnde mirabilia dico, quae omnibus anti¬
quis philosophis incredibilia forent, scilicet
quòd sciueris oleum hoc bene ab aqueitate
separare, & laboraueris in modo mixtionis
im dicto; poteris in triginta diebus lapidem
componere.
Hoc autem non est necessarium per se, quo¬
niam solutiones & coagulationes illius (vt
lictum est) citò fiunt.
Tamen si fieret sublimatio illius, credo tin¬
Bbb 2