1343
398 ROSARIVM
cturam lapidis multum ampliari: elige ergo
ex his intentum tuùm. Galeni ratio vnde
fiat ccir, Yvel Elixir: & dicit quòd diuersi do¬
ctores ponunt diuersas medicinas. Aliqui di¬
cunt, Yccir esse de mineralibus montium: alij
de herbis: alij de bestijs & vrina, &c. Fit ta¬
men de vna istarum rerum, quae ponitur in
ymbie, & primò exit aqua in fumo, id est, spi¬
ritus: secundò oleum in liquore, id est ani¬
ma: tertiùm verò quod in vase remanet, ter¬
reum est, & vocatur corpus: ex his enim tri¬
bus, spiritu, anima & corpore, ita coctus vt com¬
misceri & fundi possit, fit Yccir: alij dicunt
quòd sulphur & argentum viuum, si quis ea
fusibilia faciat, fit Yccir.
Nota quòd nulla aqua, aut oleum, aut i¬
gnis, habet suàm ad tingendum efficaciam:
quin priùs rectificetur per reiterationem re¬
ductionis ad feces & distillationes, addimus
vsque octies vel decies: In omnibus igitur tam
soluendis quàm figendis, quàm tingendis
perficiendisque tenendus est modus, eò quod
intentio debito modo rem ornet & comple¬
at, scilicet quòd corpora imperfecta calcinen¬
tur debitè, lauentur subtiliter, & mollificen¬
tur, imbibantur, siue cerentur, foecunden¬
tur, & ad solutionem modo prędicto ponan¬
tur: spiritus verò subtiliter lauentur, & depu¬
rentur, & disponatur ad mollificationem
humi¬