1343
410 ROSARIVM
eos dissoluere: corporum autem regimen, vt
praedixi, est solutum.
Alphidius: Argentum autem viuum, quod
ab eo corpore nigrò extrahitur est humidum
album, & à corticibus mundum ne opus pe¬
reat. Morienes: Scire te conuenit, quòd fu¬
mus albus est anima & spiritus illorum cor¬
porum solutorum: & certè si fumus albus non
fuisset aurum, ibi Alchimia non fuisset. Ro¬
sarius: Hic est mercurius noster nobilissi¬
mus, & Deus nunquam creauit rem nobiliorem
sub coelo, praeter animam rationabilem.
Hermes rex Graecorum: Corpus solutum
est aqua perennis, congelans mercurium
perpetua congelatione. Hipocras: Corpora
vbi quis vult purgare, oportet fluxa facere.
Nigredo putrefactionis durat secundum quos¬
dam quatuor diebus vel quinque. Senior: Pri¬
ma clauis est humorum extractio & pingue¬
dinis, cuius sunt haec signa, scilicet nigredo
superabundans, qua consumpta iam anima
est in aqua. Albertus: Nisi animam corpus suum
exierit, & in coelum sursum ascenderit, nihil
proficies in hac arte. Parabola Senioris de tin¬
ctura alba: Si parentes dilecti mei de vita gu¬
stauerint, & lacte mero lactati fuerint, & meo
albo inebriati fuerint, & in lectulo meo nu¬
pserint, generabunt filium lunae, qui totam
parentelam suam praeualebit: & si dilectus
meu