1343
PHILOSOPH. 411
meus de tumulo rubeo petrae portauerit, &
fontem matris suae gustauerit, & inde copu¬
latus fuerit, & vino meo rubeo: & mecum in¬
ebriatus fuerit, & in lecto suo inihi amicabili¬
ter concubuerit, & in amore meo sperma suum
cellulam meam subintrauerit, concipiam; &
ero praegnans, & temporè meo pariam filium
potentissimum; dominantem & regnantem
prae cunctis regibus & principibus terrae, co¬
ronatum aurea corona victoriae, ad omnia à
deo altissimo, qui viuit & regnat in seculorum
secula. Turba philosophorum: Videntes au¬
tem huius artis inuestigatores illam albedi¬
nem apparentem in omnibus supereminen¬
tem in vase, rati estote, quòd rubedo in albe¬
dine illa occulta est, & tunc non oportet illam
extrahere, sed quousque totum rubeum fiat
coquere. Senior phiilosophus: Facite nigrum
album, & omne album rubeum: quia aquà
dealbat, & ignis illuminat. Nam lucet in colo¬
re vt rubinus per animam tingentem, quam
acquisiuit virtute ignis. Hermes: Regimen
septimùm est lunae, videlicet assare, rubifica¬
re, calefacere & frixare per viginti quinque
dies. & sic habes operis peractionem. Idem
Animae color rubeus est. Item: Album vult
rubificari: Item: Albedò est rubedo nostra:
Item: lapis noster hic est ignis ex igne creatus
& in ignem vertitur, & anima eius in igne mo¬
Ccc