1343
412 ROSARIVM
ratur. Aenigma Hermetis de tinctura rubea:
Ego coronor, & diademate ornor, & regijs ve¬
stibus induor: quia corporibus laeticiam in¬
gredi facio.
Hermes Tractatu tertio: Venite filij sapi¬
entum ex nunc gaudebimus, & delectemur
simul: quia mors consumpta est, & filius no¬
ster iam regnat, ac rubeo ornamento & carne
indutus est. Iam filius noster genitus rex su¬
mit tincturam ab igne: illum verò mors mare
& tenebrae fugiunt, & solis radios Draco fu¬
git, qui foramina obseruabat, filiusque noster
mortuus viuit, & rex ab igne venit, ac coniu¬
gio gaudebit, & occulta apparebunt, filiusque
noster iam viuificatus fit igne bellator, & tin¬
cturis supereminens.
Metaphora Belini Philosophi de Sole: Sci¬
to te quòd Pater meus Sol dedit mihi pote¬
statem super omnem potentiam, & induit
me vestimento gloriae, & totus mundus me
quaerit, & currit post me. Ego enim sum maxi¬
mus, iam sciuerunt virtutem meam & altitu¬
dinem: ego enim vnicus sum, & assimilor pa¬
tri meo, qui vnicus est, qui dedit mihi virtu¬
tem istam ex gratia sua, & homines quaerunt
à seruis meis fustibus id quod quaeritur à me,
& non peruenerunt ad id nisi per me, & terra
cum omnibus viribus suis me humiliare non
potest. Imo ego sum supeream, & super ser¬
uos