1343
PHILOSOPH. 413
uos meos, donec humiliem eos, & extraho
de potentia & natura eorum, & induo eos de
splendore & lumine meo pulchro, quem de¬
dit mihi pater meus, in omnibus operibus eo¬
rum. Ego enim sum excellens, qui exalto, &
deprimo cuncta, & nullus seruorum meo¬
rum potest super me, nisi vnus, cui datum est,
quòd contrarius est mihi. Et ipse destruit me,
non tamen destruit naturam meam. Et ipse
est Saturnus, qui separat omnia mea membra.
Postea vado ad matrem meam, quae congregat
omnia membra mea diuisa & separata. Ego
sum illuminans omnia mea, & facio lumen
apparere patenter in itinere de patre meo Sa¬
turno, & etiam de matre mea, quę mihi inimi¬
catur. Veruntamen nisi hoc fieret non possem
bibere de animabus animalium & plantarum.
Sed ego venio cum calore ignis, ad expellen¬
dam virtutem & iniquitatem eorum à me,
Ego sum habitans super faciem minerae, & tri¬
buo seruis meis de extremitatibus meis, &
nomen meum vocatur nominibus magnis,
& qui studet in me non curat de aliquo, sed
non saturatur ex me. Ego defero naues per
mare, & fabrico ciuitates densas. Non quaera¬
tis in eis magnitudinem meam. Nuncio er¬
go vobis omnibus sapientibus, quòd nisi me
interfeceritis, intellectus vester non erit per¬
Ccc 2