1343
430 ROSARII
re: quoniam ipsum solum est quod ignem su¬
perat, & ab igne non superatur, sed in eo a¬
micabiliter quiescit gaudens: ipsum nanque
solum cum sit metallicum, continet in se to¬
tum quo indigemus in nostro magisterio:
quoniam omnia alia cum sint combustibilia,
igni cedunt, & in fauillam deficiunt.
Quòd argentum viuum continet
in se sulphur suum.
Cap. V.
Manifestum est igitur quôd argentum vi¬
uum continet in se sulphur suum bonum, fi¬
xum, quò coagulatur in aurum & argentum,
secundum diuersum disponendi modum.
Nam secundum philosophum argentum vi¬
num, & sifuerit purum coagulabit illud vis
sulphuris albi non vrentis in argentum.
Et illud est res optima vt per artificium Al¬
chimistae faciant Elixir ad argentum. Si ve¬
rò sulphur fuerit optimum cum rubore cla¬
rum: & fuerit in eo vis igneitatis simpliciter
non vrentis, erit res optima: vt ex eo fiat Elixir
ad aurum. Et be ne tradidit philosophus pri¬
mò sulphur album ad argentum, & postea ru¬
beum ad aurum: quiâ non potest fieri aurum
nisi prius fuerit argentum: quoniam non est
transitus de extremo ad extremum, nisi per
medium: