1343
ARNAL. LIB. I 431
medium: Non ergo potest fieri transitus de
nigro ad perfectum citrinum, nisi fuerit pri¬
mo album: quoniam citrinum ex multo albo
& paruissimo rubeo est compositum. Nec po¬
test fieri etiam de citrino transitus ad album,
nisi prius fuerit nigrum: quoniam non po¬
test aurum fieri argentum, nisi primò fuerit
destructum, & corruptum, & nigrum; quia
quod est melius non potest fieri deterius, ni¬
si per sui corruptionem. Nam generatio v¬
nius est corruptio alterius: Ideo qui scit au¬
rum conuertere in argentum; scit & argen¬
tum conuertere in aurum: quoniam sulphur
non vrens album ad argentum, potest fieri
per maiorem digestionem sulphur rubeum
ad aurum: quoniam citrinatio nihil aliud
est, quàm completa digestio; nec albedo a¬
liud est, quàm nigredinis ablatio. Calor
namque agens in humido, efficit primò ni¬
gredinem: & agens in sicco operatur albe¬
dinem: & in albo citrinitatem. Et hoc qui¬
dem in calcinatione plumbi attendi potest,
quod conuertitur in cinerem nigrum: postea
in album: deinde in nimium citrinum, vel ru¬
beum. Sic sulphur album vel rubeum, habe¬
tur ex vna metallorum materiam ad plenum
depurata, modo tamen diuerso digesta & de¬
cocta. Idcirco dicit philosophus, quòd omni
argento inest sulphur album, sicut omni auro
Ddd 3