1343
ARNAL LIB. I. 435
canum, quod dicitur Sulphur album, optimum
ad argentum, quod cum rubeum efficitur, erit sul¬
phur rubeum optimum ad aurum. Ab illis igi¬
tur corporibus extrahitur sulphur nimium al¬
bum & rubeum, cum in ipsis sit purissima sul¬
phuris substantia, ingenio naturę summè de¬
prauata: quod secundum Albertum clarius est
& subtilius: quia in deprauatione ipsius est
ars debilior natura, nec consequitur eam, li¬
cet multum laboret. Pater enim eius est Sol,
Luna mater est: quia ex illis corporibus cum
suo sulphure, vel arsenico praeparato, nostra
elicitur medicina. Ex corporibus similiter So¬
lis elici potest ipsa. Ex solo autem argento vi¬
uo facilius & propinquius, & perfectius inue¬
nitur, cum ipse sit pater omnium istorum lu¬
minarium, & omnium liquabilium. ab ipso
siquidem omnia sunt: & ideo in ipsum omnia
resoluuntur: quoniam natura naturam am¬
plectitur propriam, amicabilius, magisque
gaudet cum ea quàm cum extranea. In ipso
namque est facilitas extractionis illius subti¬
lis substantię, cum iam in actu habeat substan¬
tiam. Relinquitur ergo, medicinam nostram
esse purissimam & subtilissimam substantiam,
quae ex argenti viui materia originem suam
ducit, & ex illa creata est. Non est autem ma¬
teria argenti viui in sua natura, nec in sua sub¬
stantia tota, sed fuit pars illius. Non autem quae
Ddd 5