1343
436 ROSARII
est nunc, cum lapis noster factus est simplici¬
ter est argentum viuum, licet fuerit pars eius:
quoniam ipsum illuminat, & ab adustione
defendit & conseruat, quod est causa perfe¬
ctionis. Igitur cuiuscunque causa tantùm ge¬
nerationis fit medicina, tam quidem in corpo¬
ribus, quàm in ipsius argenti viui substantia,
lapidis preciosi indagatur substantia. Consu¬
lo tamen quòd non opereris, nisi cum mercu¬
rio & sole ad solem & mercurium, & luna ad
lunam: quoniam totum beneficium huius ar¬
tis consistit in ipsis tantûm.
Quòd impossibile est, lapidem perfi¬
ci ex sola metallorum substan¬
tia siue materia.
Cap. VIII.
Igitur si in prima naturae materia opus no¬
strum vellemus incipere, esset longissimum
& incompossibile, & etiam magnae, & quasi
infinitae requirerentur expensae ad hoc perfi¬
ciendum. Et cum demum per difficilimum
artificium lapis fuerit factus de natura metal¬
lorum, tamen opus philosophicum, siue phi¬
sicum nondum est inceptum: quiqpe quia
est necessarium, quòd Lapis philosopho¬
rum elici possit de natura duorum corpe¬
rum, antequam de eo fiat Elixir completur.
Quo¬