1343
456 ROSARII
niam si per ipsum solum perficere poteris,
preciosissimae perfectionis naturae vincen¬
tis indagator eris. Veruntamen firmiter
teneas, quòd omnium capitulorum huius
preciosissimae artis; non excedit precium i¬
psarum medicinarum expensione quinqua¬
ginta argenteos ex prima operatione com¬
putando. Oportet tamen ipsam Medicinam
diutius assari super ignem, & nutriri puer in
vberibus.
De ablutione aquae.
Cap. VIII.
Cum autem habueris elementa, vt dictum
est, diuisa, ablue ea, scilicet; aquam & aerem
septies distillando: ignem verò & terram for¬
titer calcinando, aquam tamen & aerem se¬
paratim destilles: quoniam aer est melior
quàm aqua; licet ipsa aqua abluet & dealbet
terram, faciensque matrimonium tinctura¬
rum: ac aer tingit terram & infundit ani¬
mam, & facit eam sensibilem: vnde oportet,
quòd aer & aqua sint à sordibus mundata,
& ab adustione tuta, donec sumatur eorum
tinctura: quoniam si comburantur effectu pri¬
uantur, nisi postea in fine coquantur. Iccir¬
co inhumatio in fimo interposita inter di¬
stillationes multum iuuat, vt ad perfectae ab¬
lutio¬