1343
ARNOL. LIB. II. 457
sutionis signum melius deueniatur. Quod
quidem signum est splendor & cristallina se¬
renitas absque fecibus, nisi fortè albis. Feces
verò aqua, quas facies in omne ablutione, id
est, distillatione vice post vicem ad partem
separa, & repone in terra nigra superius col¬
lecta. Aqua verò septies distillata serua eam
ad partem: quoniam ipsa est Mercurius phi¬
losophorum solutiuus faciens matrimoni¬
um, & aqua vitae abluens Latonem, & si¬
cut fecisti de alba aqua, sic facies de rubea:
quoniam vnum & eundem modum habent
ablutionis, & consimilem effectum, nisi quòd
aqua alba est ad albificandum, & aqua ru¬
bea ad rubificandum. Non ergo misceas
vnam cum alia: quoniam errabis si secus fe¬
ceris.
De ablutione aeris.
Cap. IX.
Ab hinc autem diuideaerem ab igne per
distillationem: quoniam quòd distillatum
est, est aer purissimus: quod verò remanet in
fundo, est ignis siccus. Considera ergo quę di¬
xi, vt opereris lapidem humidum, & aquam &
terram solûm, & vt vtaris lapide sicco ad ignem &
aere tantum. Aer sanè est oleum, & tinctura, et au¬