1343
458 ROSARII
rum, & anima philosophorum, & vnguen¬
tum, quo totum perficitur magisterium.
Intellige ergo quòd ignis cum aere distilla¬
tur, quia conueniunt in casualitate, & non
cum aqua, eo quòd aqua refuget ignem: quia
contrariantur ad inuicem. ier ergo distil¬
latur cum igne: quia ipsa est aqua tincta, & e¬
ius tinctura est ignis: quoniam corpus est
aer spiritus ignem deferens. Si ergo lapi¬
dem miscueris cum igne, statim erit rubeus,
& semper diligent se. Quodcunque ergo vo¬
lueris rubificare, rubifica cum igne lapidis, &
erit rubeum semper.
Quomodo ab omni re extrahitur
oleum. Cap. X.
Pone ergo super substantiam corporis, cu¬
ius oleum extrahere volueris purissimi Mer¬
curij, tantùm quod superueniat quatuor di¬
gitis, vel plus, quod melius est: deinde ac¬
cende sub eo ignem lentum, donec videris
eius oleum, i. aerem paulatim ascendere, seu
eleuari super Q, collige eum cautè, & serua
serosum. Si ergo minuatur mercurius, adde a¬
lium mercurium mundum, & clausulam, & repo¬
ne ad coquendum: continuè hoc facias, do¬
nec sumas eius oleum, & nihil remaneat inso¬
lutum,