1343
ARNAL. LIB. II. 461
estenim mansio earum in ipsis. Non ergo sis
in venando piger vel lentus, praecauens ne flu¬
giant à te. Si autem fugiant, non accipias eas cum
falcone. Sunt autem retentiuae fugitiuorum.
Cum eis ergo est coagulatio nostra: quoniam
rtienet fugientem. Seminate ergo animam in
terram albam foliatam, quoniam ipsa retinet
eam. Quoniam cum ascenderit à terra in coe¬
lum, iterumque descenderit in terram, reci¬
piet vim inferiorum & superiorum. Non ta¬
men commisceas oleum auri cum oleo argen¬
ti, nec è conuerso.
De ablutione ignis & terrae.
Cap. XII.
Olei verò feces quas fecerit, collige omni
vice; & repone cum ignem: quoniam sunt ignis
ac nigredinem tenentes id est rubedinem, quas o¬
portet cum aqua primaterere, & suauiter con¬
burere, donec fiat puluis omnino priuatus ab
neris humiditate. Sic enim oportet feces, etiam
aquàm cum terra cohiungere, igne accenso for¬
titer calcinare; quousque sit subalba humidi¬
tatè vacua. Calcina ergo ignem cum igne, &
terra quousque fiat munda & nigredine pri¬
uata: Quod autem ascenderit ab igne, illud
est oleum rubeum: quod verò à terra, est album
preciosum: quippe quia oleum quod tardius
à corporibus separatur, preciosius habetur:
Fff 2