1343
462 ROSARII
Consequere ergo omnia tempore suo, par¬
tem à parte, & serua vnumquodque eorum.
De recapitulatione secundi regi¬
minis. Caput XIII.
Oportet ergo te Platonem pro posse tuo
separationem elementorum exercere, aquam
& aerem abluere per destillationem, & terram
comburere per calcinationem, quousque non
remaneat aliquid in corpore de anima; nisi
quod non sentiatur in operatione, cuius si¬
gnum erit cum nihil à corpore euaporabitur,
si de eo parùm laminae ignitae fuerit superpo¬
situm, tunc sanè erit appropriatum: Nomine
spiritus, subtile, purum & appropriatum: no¬
mine corpus; subalbum & siccum. Quippe in
nulla nostra operatione est necessaria aqua,
nisi candida: nec oleum, nisi album vel subci¬
trinum: nec ignis, nisi rubeus: nec terra, nili
pallida sit vel subalba. Si autem ita praepara¬
ueris elementa, erit terra habilis ad soluendum,
aqua efficax ad digerendum: & oleum in quo
portatur ignis superabundas ad tingendum:
Si verò elementa talia non habueris; est signi
erroris. Ergo corrige errorem tuum, quia pro¬
pinquior est operatio, praeparatio in eo
in opere nouo incipere. Elementa ergo ablu¬
ta in vase