1343
ARNAL. LIB. II. 463
ta in vase sigillato singulariter reserua, & ma¬
ximè oleum: quia consumit ipsum aer propter
naturae suae viciuitatem: e scribe super to¬
tum sic:
De tertio regimine, quod
est reducere.
Caput XIIII.
Tertium regimen lapidis est reducere a¬
quam humidam super terram siccam, vt recu¬
peret perditam humiditatem: sed cum terra
sit ex duobus corporibus, & duo elementa sint
sicca, dura & lapidea, ignis supple & terra in
siccitate concordant, insimul sunt praeparan¬
da: quoniam vnam habent praeparationem.
Coniunge ergo grossitięm ignis cum terra post
aeris abstractionem, & praepara insimul pro¬
pter temporis abbreuiationem, & etiam vt bo¬
na sit eorum commixtio; & non confundatur
praeparatio, & vnus alium bene tingat, & ne v¬
rantur super ignis pugnam: vnde praeparare
eos insimul, est magis saluum magisque propin¬
quum: eorum autem pręparatio est, vt eorum
maiorem reciperent humiditatem. Corpus
namque calcinatum est discontinuatum, eò quòd
ab iqueo est omnino priuatum. Vnde cum
nudum sit & vacuum, & multum sitiens, ebi¬
bit suum humidum aqueum.
Fff 3