1343
476 ROSARII
paratus, erit in eo calor maior, siccitas minor,
frigiditas minor, humiditas minor. Cum vo¬
lueris ipsum conuertere, scias quantum ami¬
serit de sua prima natura in omni regimine:
quoniam si nesciueris, nil valet opus. Iccirco
quando resoluitur, redigitur in frigiditatem
minorem, humiditatem minorem, caliditem
minorem, siccitatem minorem. Cum verò
abluitur, redigitur in humiditatem maiorem,
frigiditatem minorem, caliditatem mino¬
rem, & siccitatem minorem. Cum verò re¬
ducitur, in siccitatem maiorem, & calorem
minorem, frigiditatem maiorem, & humidi¬
tatem minorem. Cum figitur redigitur in
calorem minorem, humiditatem minorem,
frigiditatem minorem, siccitatem maiorem:
Quippe quia in fixione lapidis apponimus
sibi Mercurium calidum, & humidum prae¬
paratum vltra illud, quem habuerit naturali¬
ter ante suam solutionem. Intellige hanc re¬
uersionem, solutionem, vel lapidis differen¬
tiam de differentia in differentiam, & cur hoc
& quomodo. Omne quod mutatur, aut mu¬
tatur in melius, aut in peius, aut in simile sibi:
nullum est lucrum. Si mutatur in peius, tunc
est damnum: si in melius, tunc est commo¬
dum: conuerte ergo lapidem de bono
in melius, & erit Elixir com¬
pletum.
Quo¬