1343
ARNAL. LIB. II. 477
Quomodo elementa sunt corrigenda: &
quomodo acquiritur fusio medi¬
cinae non fundentis.
Cap. XXIII.
In coniunctione lapidis attende tres co¬
lores principales: primò nigrum: postea al¬
bum, & postea rubrum. Obserua igitur dili¬
genter, ne corpus tuum rubeat ante nigredi¬
nem, & pereat tinctura per combustionem.
Siverò rubuerit ante nigredinem, corrige er¬
rorem decoquens omnia simul in aqua alba,
donec conuersa fuerint in nigredinem: sic et¬
iam facies si rubuerit ante albedinem. Non
ergo negligas inhumationis decoctionem:
quoniam tollit combustionem, & perditam
restaurat humiditatem. Si verò medicina non
commiscetur, corrige per dissolutionem eius
quod ingreditur, & per commistionem am¬
barum solutionum facit ingressum omne quod
illi pro minimo coniungitur. Hęc autem solutio
non per aquam vulgare completur: sed in a¬
quam mercurialem: & completur similiter per solu¬
tionem. Fusio facilis in rebus non fusibilib., vt
spertius ingredietur & alterentur cum comple¬
mento. Vnde medicinam calcinamus vt citius
soluatur: & eam soluimus vt melius mundetur
figura, et fundatur, ac vt ab ea suscipiant corpora
meliore impressionem aut ingressum, et facilem
nisi onem dare materiei cum multiplici reite¬
Ggg 2