1343
ARNAL. LIB. II 489
tum rubei sulphuris per modum figentem &
calcinantem in triplo fermenti praeparati cum
astutiae industria. Administrare perfectè per
modum solutionis, & sublimationis multi¬
plicem cum reiteratione multa, quousque non
fixum cum fixo figatur deorsum: quonia hu¬
ius solutionis & fixionis modus est per reite¬
rationem partis residuae non fixae sublimatio¬
nis cum fixo ingeniosè coniungendi per mi¬
nima, quousque eleuetur cum ea, & iteratò fige¬
tur cum illa, vt stet. Cum verò tres partes aquae
suae rubeae fuerint secum: per hunc modum sub¬
limetur, vice post vicem cum eo, donec figatur
deorsum: & pone ipsam per diem ac noctem in i¬
gne tepidissimo, vt melius depuretur & figa¬
tur in eo. Hinc extrahe, & cera sine fumo cum
eo stans & penetrans, profundius tingens &
manens. Poijce ergo vnum pondus de ipso su¬
pra mille partes lunae, vel Mercurius abluti cum sale
& aceto, & fiet sol verissimus in omni exami¬
natione, & melior valde, quàm de minera pro¬
ductus, quia aurum & argentum ipsius elixiris
excedit aurum & argentum minerae in omnibus
suis proprietatibus. Vnde dicunt philosophi,
quod aurum & agentum eorum, non sit aurum
nec argentum quod est vulgi: quoniam addi¬
tur eis additio magna in tinctura & praeser¬
uantia in igne, & proprietatibus multarum v¬
tilitatum ad omnem infirmitatem expellendam.