1343
490 ROSARII
De multiplicatione medicinae.
Caput XXIX.
Si vero medicinias istas cum fixae fuerint,
& datis oleis nis albis vel rubeis, donec flu¬
xerint sicut cera, dissolueris mercurium suo
albò vel rubeo, donec fiat aqua clara. Et post¬
quam in leui decoctione congelaueris, & cum
eorum oleis, & sic super ignem denuo ceraue¬
ris, quóusque fluunt citissimè, duplicabitur
virtus eorum in proiectione: & si eas cum so¬
lutae fuerint, semel ad minus distillaueris, in
centuplo augmentabuntur virtutes eorum
Modus verò multiplicationis medicinarum,
est vt dissoluas vnumquenque illorum spiri¬
tuum in aquam suam per in humationem sin¬
gulariter, postea oleum, deinde ignem, & re¬
manebit terra deorsum, Reduc ergo aquam
per sublimationem super terram: donec bi¬
bat eam, scilicet aquam totam, & figatur cum
ea: deinde imbibe eam ex oleo & tinctura,
donec figatur in ea, & etiam fundatur sicut ce¬
ra. Proijco ergo supra quoduis corpus, & ex
eo tantum quantum vis: quoniam in duplo
multiplicabitur tinctura eius. Et si vna pars
sui primò conuertit cum suis corporibus cen¬
tum partes: secundò conuertit mille: tertio
decem millia: quartò centum millia: quinto
mille millia in solificum & lunificum verum
Vnde