1343
ARNAL. LIB. II. 491
Vnde est notandum, quòd quantò plus sol¬
uitur medicina, & sublimatur, & congelatur,
tantò melius & abundantius operatu: quo¬
niam in omni sua imbibitione & sublimatio¬
ne acquirit sibi decem in proiectione. Non er¬
go est fastidium in reiteratione sublimatio¬
nis & coagulationis: quoniam per eas medi¬
cina melius digeritur, vnitur, figitur, & perfe¬
ctius operatur.
Quomodo debemus intelligere so¬
lutionem, sublimationem, &
coagulationem.
Caput XXX.
Veruntamen non putes me docere solutio¬
nem hîc, vt Elixir reducatur in aquam: sed vt
subtilies ipsum in quantum potes, & diuidas
suas partes in fixione coniunctas, suumque
siccum conuertas, & humidum & grossum in
simplum: quoniam opus solutionis inuentum
fuit ad sublimandum, & non propter aliud. Vn¬
de coniunctio corporum cum spiritibus fit cum
dissolutione, & non cum sublimatione: quia
corpora non indigent nisi sublimatione, vt me¬
lius cum spiritibus coniungantur. Eorum ve¬
rò sublimatio est in aquam dissolutio: quia de¬
stillatio trahit lapidem de potentia ad actum,
eo quod facit omnino eum subtilem. Vnde
Hhh