1343
ARNOL. LIB. II. 493
De modo faciendi proiectionem.
Cap. XXXI.
Sed quia graue est mille millium partes si¬
mul fundere, cum volueris proiectionem fa¬
cete, hoc modo facies: Recipe centum par¬
tes Mercurij cum sale & aceto abluti, & pone
in crucibulo super ignem. Cum autem coepe¬
rit feruere, pone vnam partem tui Elixiris di¬
cto modo praeparati super centum partes il¬
lius mercurij abluti, & fiet totum medicina su¬
per alium mercurium ablutum. Deinde pro¬
ijce, id est, partem medicinae istius congelatae
super 100. partes Mercurius abluti, in crucibulo fer¬
uentis ad ignem, & fiet totum medicina. Postea
pone vnam partem istius medicinę vltimò con¬
gelatae super centum partes mercurij abluti,
& fiet totum aurum vel argentum in omni iu¬
dicio secundum quod primum fuerit Elixir
rubeum vel album, supple praeparatum, & vt
dictum est compositum. Et hoc quidem est
Rosarium philosophorum, ferens odoriferas
rosas tam rubeas quàm albas, extractas bre¬
uiter à libris ipsorum, nihil habens super¬
fluum vel diminutum in infinitum perficien¬
dum, in solificum & lunificum verum, secun¬
dum quod Elixir fuerit praeparatum. Sic
etiam habet virtutem efficacem super om¬
nes alias medicorum medicinas omnem sa¬
Hhh 2