1343
494 ROSARII
nandi infirmitatem, tam in calidis quàm in
frigidis aegritudinibus, eò quod est occultae
& subtilis naturae: conseruat sanitatem: robo¬
rat firmitatem & virtutem: & de sene facit iu¬
uenem, & omnem expellit aegritudinem: ve¬
nenum declinat à corde: arterias humectat: con¬
tenta in pulmone dissoluit, & vlceratum con¬
solidat: sanguinem mundificat: contenta in spi¬
ritualibus purgat, & ea munda conseruat. Et
si ęgritudo fuerit vnius mensis, sanat vna die:
si vnius anni, in duodecim diebus. Si verò
fuerit aliqua ex longo tempore, sanat in vno
mense, & non immediatè. Haec medicina su¬
per omnes alias medicinas, & mundi diuitias
est oppid ò perquirenda: quia qui habet ipsam,
habet incomparabile thesaurum.
De recapitulatione totius magisterij.
Caput XXXII.
Pertractatis igitur regiminibus totius hu¬
ius summi operis secundum exigentiam sui ser¬
monis cum causis omnibus sufficientibus, re¬
stat breuiter vt teneatur memoriale totum re¬
capitulare sub completa breuitate sermonis.
Dico ergo, quoniam totius operis intentio¬
nis finis est, vt sumatur in capitulis notus, &
cum operis instantia assiduetur super ipsum
opus sublimationis primi gradus; vt à corru¬
ptibi¬