1343
ARNALDI. 505
incipit apparere. Nam in transmutatione ni¬
gredinis vidi, antequam persectè dealbaretur,
fuscam albedinem, quę brunus color vulgari¬
ter dicitur: quae brunicies vera albedo postea
efficitur. Tunc autem durante brunicie ma¬
gister meus fregit vas & lapidem & inspexit
eum intus & extrà, & inuenit brunum extrâ:
intus aut erat adhuc nigredo. Cuius causam
mihi assignauit, quòd vide. partes materię va¬
sis lateribus adhaerentes magis senserant calo¬
rem sibi propinquum, quàm materia media,
ideoque citius in calorem ceperant transmuta¬
ri. Et dixit mihi quòd ista brunitas ascende¬
bat: quòd albedo extrahebatur à nigredinis
eius ventre, sicut in Turba dicitur. Cum enim
videris ipsum natum, scito quòd albedo ipsius
in ventre nigredinis primò apparentis occul¬
ta est. Et tunc te oportet illam nigredinem ex¬
trahere ab illa nigredine subtilissima eius: non
autem miremini: quia adhuc materiam hanc
voco lapidem. Nam sciatis quòd quandiu durat
albedo, & etiam assumpta rubedine, per longum
tempus stat durus, & in massae fortis speciem
residet, quousque decoctionis continuatione
per se ipsam incipit dirui, & aliquantulum eleuari.
Sequitur decoctio secundi gradus vsque
ad rubedinem. Cap. V.
Cum igitur sic dimiserit hic lapis nigre¬