1343
506 NOVVM LVMEN
dinem, mutatur gradus ignis, & ponitur in
alio furno subtilis dispositionis, in quo for¬
tior adhibeatur decoctio. Calefacientes vas
& materiam circunquaque, & ibi decoqui de¬
bet. Nam tunc suscipit veram albedinem, cum
qua ibidem coquitur tandiu, donec albedine
transmutata ruborem adlumere videatur.
Cauendum est autem, quòd iste ignis non
sit intensior, quàm ad suum gradum spectet:
nam in illo albo colore, corpus & spiritus sunt
verè coniuncti. Et si daretur decoctio in ex¬
cessum vltra debitum sui gradus, separaren¬
tur vnita. Quare in Turba dicitur: Coquite
& cauete ne in fumum vertantur & procre¬
ant. Citrinatur autem quando de albo colo¬
re in rubeum transmutatur. Citrinus autem
color est medius inter album & rubeum.
Oportet ergo eum praetendi ante rubedinem
veram. Et de hac Practica locuti sunt philo¬
sophi dicentes: Spiritus & anima non vni¬
untur, nisi in albo colore: quia tunc in albo
colores qui in mundo excogitari possunt ap¬
parent & firmantur: & tunc in vnum colo¬
rem scilicet albedinis, conueniunt: dealbatio
enim est totius operis fundamentum: necin¬
de variatur in diuersos colores, videlicet ve¬
ros, praeterquam in rubeum, in quo est finis
vltimus. Citrinatio enim quae fit inter album
& rubeum, non debet dici color in perfectio¬
ne. Ap¬