1343
ARNALDI. 507
nè. Approbantur autem per haec omnia quae
praedixi. quae etiam vel re ipsa facti experien¬
tia demonstrauit.
Sequitur decoctio tertij gradus vs¬
que ad calcinationem.
Cap. VI.
Et dum rubescere incipit, ponitur ad de¬
coquendum in alio furno, fortiorem ignis gra¬
dum, donec intus & extra vera rubedine per¬
fruatur. Cuius signum est diruptio & perele¬
uatio suprà dicta: de quibus in Turba dici¬
tur: Post albedinem autem non potes erra¬
re. Nam igne augmentato post albedinem,
ante rubedinem ad cinerationem perueni¬
tur. Item videns autem illam albedinem su¬
pereminentem; esto ratus, quòd rubor in al¬
pedine illa occultus est: & tunc oportet illud
extrahere, & coquere, quousque totum ru¬
beum fiat: Et si vobis dubium relinquatur:
uare albedo à nigredinis ventre extrahitur,
rubedo autem non extrahitur ab albedine,
licet sit rubeum decoquendo, declaro vobis
hoc modo: quoniam durante nigredine ma¬
teria remanet, & est humida in natura, quae
humiditas se ostendit apparente albedine
desiccari. Et nunquam etiam apparet albe¬
do, donec humiditates corrumpentes, sint
Iii