1343
508 NOVVM LVMEN.
omnino consumptae. His ergo duabus de
causis dici potest, quòd albedo à nigredine
extrahitur. Dum autem rubescit nihil deua¬
statur, sed tantùm coquitur, & decoctione sui
forti color rubeus immutabilis apparet, in
quo est perfectio. Quare in Turba: Ex com¬
posito in spiritum rubeum verso, fit mundi
principium. Item spiritus tingens & viuifi¬
cans intromittitur, postquam recessit humi¬
ditas corrumpens non aletur, quòd est per¬
uentum ad dealbationem seu ad albedinem.
Hoc ergo colore rubeo apparente, natura sui
perfectionem ostendit occultam.
Sequitur calcinatio, in qua vltimus gra¬
dus figendi completur. Et tunc spiri¬
tus corpus est verè factus, verè perma¬
nens, & fugitiuum fugiens.
Caput VII.
Postquam haec materia rubeum habens
colorem dirui & eleuari incipit, ponitur ad
calcinandum per flamimam fortem reuerbe¬
riorum iam in terreo vase, in quo ignis gradu
fixio completur. & permanens efficitur, vera
atque perfectissima fixione. Quare Iber ait in
cap. de Calcinatione, quòd spiritus calcinan¬
tur, vt fixiones fiant, & melius dissoluantur.
Et in capitulo etiam de tertij ordinis medicina
inci¬