1343
514 FLOS FLORVM
scilicet, aquam, oleum & tincturam. Et i¬
stam terram siue cinerem proijciunt super
corpus fusum, videlicet super cuprum aut a¬
liud, & nihil inueniunt: & tamen faciunt &
operantur secundum quod philosophi di¬
cunt in libris suis: & sic in errorem cecide¬
runt, non inuenientes introitum. Et tamen
error illorum est: quia certum est, quòd non
generatur ex homine nisi homo, nec ex equo
nisi equus: similiter nec ex alijs animalibus,
nisi sibi similia. Cum igitur ista sint à natura
metallorum penitus aliena, impossibile est
ex ipsis fieri generationem ex metallis: quia
metalla non generantur, nisi ex spermate
proprio: Argentum autem viuum est sper¬
ma metallorum & origo eorum, prout di¬
cunt omnes philosophi, & etiam vsus & ra¬
tio docet, prout inferius declarabo. Ista au¬
tem praedicta, videlicet sanguis, capilli, oua,
& caetera vegetabilia, non sunt argentum
viuum: ergo ex ipsis est impossibilis gene¬
ratio, seu transmutatio metallorum: non
sunt igitur praedicta lapis noster, licet sint
exempla.
Sunt alij qui accipiunt quatuor spiritus,
scilicet, arsenicum, sulphur, argentum viuum
& sal armoniacum, & dicuntur Spiritus: quia
ab igne fugiunt, & cuolant in fumum. Et ista
accipiunt loco quatuor elementorum: videntes
quòd