1343
ARNALDI.
quòd philosophi dicunt in libris suis: scien¬
tiam esse in spiritibus, & istos subiacentes. vt
sint naturae aereae, vel naturae acreae effician¬
tur. Fixant postmodum calcinando, vt sint na¬
turae terreae: soluunt, vt sint naturae terreae, a¬
queae, distillant, vt sint naturae igneae. Et ista
componunt iuxta libros credentes habere
scientiam elementorum: & composita simul
componunt supra captum. & nihil inueniunt:
sed vi primi in errorem sunt elapsi. Et causa
illorum ęrrorum est multiplex, quarum duae
sufficiunt quo ad praesens. Vna, quia vt prae¬
ctum est, quòd metalla non generantur ni¬
si ex suo spermate. Ista autem non sunt sper¬
ma metallorum perfectorum, excepto argen¬
to viuo. Ergo ex eis est impossibile fieri gene¬
ratio, vel transmutatio in metallis. Item quia
sulphur e arsenicum citò comburuntur in i¬
gne, & ab ignis combustione in carbonem trans¬
tuntur: quomodo ergo expectabitur de eo
bonum: quia citò comburitur, & in carbonem
ducitur, nec aquam expectare debet? Igitur
patet subtiliter intuenti, quod nec ista per se,
nec iuncta cum corporibus, neque mista cum
oleis extractis ab ouis, sanguine & capillis, v¬
rina, vel alijs vegetabilibus, nec mista ad inui¬
cem sunt lapis noster, aut medicina nostra. Et
hoc propter rationes praedictas: quia ad gene¬
rationem hominis non fit alicuius commix¬
Iii 5