1343
518 FLOS FLORVM
cidit in eis cogitatio praua. Causa autem illo¬
rum errorum est: quia corrumpens corpora
imperfecta, impedit ne perficiantur. Et nota
quòd hîc oporteret habere duplicem virtutem,
quae separaret terram sulphuream comburen¬
tem à commixto, & quae conuerteret iam se¬
peratam ad naturam suam. Hanc autem virtu¬
tem corpus in sua grossitudine habere non po¬
test. Haec omnia tentauerunt communiter o¬
perantes, prout & ego tentaui iam, & in stu¬
porem adducti sunt tanquam de scientia de¬
sperati, & intellectus imbecillitate magisteri¬
um relinquentes.
Nunc autem scire te volo, quòd materia
omnium metallorum, & eorum sperma est
mercurius decoctus & inspissatus in ventre
terrae, calore sulphureo decoquente, & secun¬
dum varietatem sulphuris, & ipsius multitu¬
dinem in terra diuersa metalla generantur:
semper tamen eorum materia est vna & eadem
essentialiter, solo tamen differunt accidente,
scilicet decoctione maiori aut minori aduren¬
ti, vel non adurenti, seu comparatis. Et in hoc
omnes philosophi conueniunt. Et adhuc ti¬
bi, charissime fili, clarius demonstrabo. Cer¬
tum enim est, quòd omnis res est ex eo, vel de
eo in quod resoluitur: super quod ponam tibi
exemplum. Glacies vel nix conuertitur in aquam
mediante calore: ergo prius fuit aqua quàm nix