1343
ARNALDI 519
nix vel glacies: sed omnia metalla conuertun¬
tur in argentum viuum: ergo prius fuerunt ar¬
gentum viuum. Modum autem conuertendi
ipsa in argentum viuum, inferius te docebo.
Hoc autem supposito, quòd metallum possit
resolui in argentum viuum, soluitur opinio
illorum, qui dicunt: Spiritus & alias species in
elementa & naturam metallorum transmuta¬
ri non posse: quia hoc verum non est, vt ipsi
asserunt, nisi ad primam materiam reducan¬
tur. Reductio ipsius ad primam materiam est
facilis & possibilis metallis. Item ostendo tibi
quòd multiplicatio in metallis est possibilis.
Nam omne crescens & nascens multiplica¬
tur, vt patet in plantis & arboribus: Nam ex
vno grano mille grana procreantur: ex vna ar¬
bore infiniti procedunt ramusculi: ex quibus
fiunt diuersae arbores & infinitae. Et sic suum
numerum augent & multiplitant. Metalla au¬
tem in terra nascuntur & crescunt: ergo possi¬
bilis est in eis augmentatio & multiplicatio
vsque in infinitum.
Ostendi tibi charissime fili sapientiae: si ea
quae dicta sunt intellexisti, errores omnium
operantium communiter cum causis suis: &
affirmaui hoc esse verum demonstratione a¬
perta & lucida: nunc Dei auxilio ad practicam
veniamus. Dico tibi charissime, quòd opor¬
tet corpora primò ad primam materiam redu¬