1343
420 FLOS FLORVM
cere, ad hoc vt fiat generatio seu multiplica¬
tio seu multiplicatio in eisdem. Animaduerte
ergo in his quae tibi describuntur. Accipe cu¬
pri lb . j. & fiat ex eo limatura munda, & misce¬
cum lb. iiij. mercurij; terendo in mortario cum
sale modico & aceto, quousque simul amalga¬
mentur. Cum autem cuprum fuerit optimè con¬
iunctum, pone ipsum in bona quantitate aquae
vitae, hoc est, in xij. partibus sui de aqua vitae.
Hoc est, quòd si amalgama fuerit lb. j, aqua de
vite sit xij. & pone totum in vrinali super ignem
debilis cineris inferius lentissimè ad ignem per
diem naturalem: tunc dimitte infrigidari, &
cum frigidum fuerit, cola aquam tuam cum
omnibus quae in ea sunt per pannum lineum
donec exeat & transeat per pannum de aqua,
id quod de corpore resolutum fuerit, & non per
filtrum: quia non exiret resolutio corporis
per filtrum, & pars quae poterit exire exeat,
& pone ad partem. Deinde accipe id quod re¬
mansit in panno, & iterum cum noua aqua
benedicta repone ad ignem in vase praedicto,
per diem & noctem vt prius: e cola vt suprà
dicitur, & aquam secundam cum prima ad
partem pone, vt suprâ: & sic toties reitera.
quousque opus ad aquam reuertatur, hoc est
ad primam materiam, quod est Mercurius:
Quo facto, totum istud accipe, & pone in
vase vitri, super ignem lentum decoquens.
quousque