1343
ARNALD 529
ctum est, & ex tribus, vt suprà dictum est. Vn¬
de scias charissime, quòd philosophi nomina
nostri lapidis multiplicauerunt ad hoc, vt ab¬
sconderent eum, & dixerunt, Lapidem no¬
strum corporeum & spiritualem esse: & in rei
veritate mentiti non sunt, prout sapientes in¬
telligere possunt. Nam ibi est corpus & spiri¬
tus, & corpus factum est spirituale in solutio¬
ne, vt dictum est: & spiritus factus est corpora¬
lis, in coniunctione ipsius cum corpore perfe¬
cto & fermento. Quidam enim philosopho¬
rum ipsum vocantes (prout dixit Eximenus
in libro Turbae) Sic scitote omnes scientiam
inquirentes, quod nulla sit tinctura vera, nisi
cum aere nostro: & infinita nomina imposue¬
runt, ne ab insipientibus perciperetur quo¬
quo modo, si ipsum nominarent: tamen vnus
est, & idem opus. Et ideo dicit Morienus
quòd cum facto nostri magisterij assimilatur
in ordinem hominis creationi. Nam primò
est coitus, postmodum conceptio, deinde im¬
praegnatio, quartò ortus, & quintò sequitur
nutrimentum. Haec verba faciam te intellige¬
re si fueris attentus corde, atque solicitus. Sex¬
tò sperma nostrum, quod est argentum viuum,
cum terra coniungitur corpori imperfecto:
quae terra nostra dicitur: eo quod terra est
mater omnium elementorum: tunc secun¬
dum philosophos Coitus appellatur. Dum
Kkk 4