1343
530 FLOS FLORVM
autem terra incipit aliquantulum de argento
viuo secum retinere, tunc dicitur Conceptio,
& tunc agit masculus in foeminam, id est, ar¬
gentum viuum in terram. Et hoc est quod di¬
cunt philosophi, quò d nostrum magisterium
non est aliud nisi masculus & foemina, & ipso¬
rum coniunctio. Dominatur aqua in arg. viuum,
& terra crescit & multiplicatur, & augmenta¬
tur. Quod autem euenit quando terra dealba¬
tur, tunc praegnatio nuncupatur: quoniam iam
terra est impraegnata. Deinde fermentum con¬
iungitur cum corpore imperfecto pręparato,
vt dictum est, quousque vnum fiant colore &
aspectu, & tunc dicitur Ortus. Tunc enim na¬
tus est lapis noster: qui natus Rex à philoso¬
phis nuncupatur. Vnde dicit philosophus in
libro Turbae; Honorate regem vestrum ab i¬
gne venientem diademate coronatum, & ipsum
alimentate vsque dum ad aetatem perfectam per¬
ueniat. Cuius pater est Sol: mater verò Luna.
Lunam autem pro corpore imperfecto acci¬
piunt: Solem verò pro corpore perfecto. Vlti¬
mo verò sequitur nutrimentum, quousque aug¬
mentetur augmentatione magna, Nutrimen¬
tum autem lacte suo & spermate ex quo fuit
ab initio, imbibatur argento viuo saepe & sae¬
pius, quousque habeat quod sufficiat, id est,
vsque ad perfectionem, quod est finis totius
operis nostri.
Cha¬