1343
ARNALDI. 531
Charissime, per ea quae dicta sunt, facilè
potes intelligere omnia verba philosopho¬
rum obscura, & cognosces omnes in eodem
conuenire. Et nihil est aliud magisterium.
nisi id quod praedixi tibi. Iam habes chraris¬
sime corporis solutionem & reductionem
sui ipsius ad primam materiam. Deinde ha¬
bes ipsius in terram conuersionem. Post au¬
tem dealbationem, in aerem leuigationem:
quia tunc destillando humiditatem quae in
inuenitur, fit aereum. Quod descendit, & ter¬
ra remanet calcinata: & tunc est igneae natu¬
rae. Et habes etiam istorum coniunctionem
ad inuicem: & hebes commixtionem animę
& corporis: & etiam coniunctionem animae
& corporis & spiritus simul, & conuersio¬
nem ad inuicem: & habes augmentati¬
onem tantùm. Cnius vtilitasma¬
ior est, quàm possit
percipi.
Exeplicit tractatus Flos Florum Magistri
Arnaldi de Villa noua.
Kkk 5