1343
532
ARNALDI DE VIL¬
LA NOVA EPISTOLA
super Alchimia ad regem Neapo¬
litanum.
SCias, o tu rex, quòd sapientes posuerent
in opere multas res, & multos modos o¬
perandi, scilicet dissoluere & coagulare, &
plura vasa, & pondera, quod fecerunt ad ex¬
caecandum ignorantes, & ad declarandum
intelligentibus opus praedictum. Et nota, ò
tu rex, quòd sapientes denunciarunt opus
sub breuibus verbis: licet plura verba alia po¬
suerunt, & adiunxerunt, vt non intelligere¬
tur, nisi per sapientes. Sapientes verò dixe¬
runt, quòd est vnus lapis, qui ex quatuor na¬
turis est compositus: quae quidem naturę sunt,
ignis, aer, aqua & terra. Qui quidem lapis est
lapis in similitudine & tactu: non autem in
natura: & vocatur lapis, siue compositum quod¬
dam. Compositum dum est ductum perviam
rectam, est id quod quaeritur, in quo non est
aliquid superfluum, vel aliquod quod desit:
imô omnia quae sunt in lapide, sed ei necessa¬
riaj, & nullo alio indiget: & quod dictum
compositum, siue lapis est vnius naturae &
vna res: quae quidem res, in decoctione i¬
gnis habet diuersos colores, antequam fiat
lapis albus perfectus. Et