1343
ARNALDI. 533
Et nota, ò tu rex: quòd vbi magis dictus
lapis stat in igne, tanto magis augmentatur
de bonitate: quòd in alijs rebus non est ita:
quia omnes aliae res in igne comburuntur,
& amittunt humiditatem radicalem. Dictus
verò lapis totus solus in igne semper melio¬
ratur & crescit eius bonitas: & ignis est eius¬
dem lapidis nutrimentum. Et istud est v¬
num de cui dentibus signis ad cognoscen¬
dum lapidem ipsum: quod intellige bene.
Quod compositum siue lapis diuiditur ante
operationem duobus modis: prima corpo¬
ralis, alia spiritualis, & vnum exit ab alio, &
est vnita, & regitur vnum cum alio, & vnum
meliorat aliud. Et philosophi nominauerunt
vnum Masculinum, & aliud Foemininum.
Et nota, ô tu rex, quòd quando philoso¬
phinominauerunt Argentum vinum, & ma¬
gnesiam, dicentes, Congelat argentum viuum
in corpore magnesiae: quòd ipsi non intel¬
lexerunt de argento viuo vulgari quod vi¬
detur: sed intellexerunt, quòd argentum vi¬
uum est humiditas dicti lapidis: quia magne¬
sia non est illa quę videtur vulgariter: sed ma¬
gnesiam vocauerunt totum compositum, in quo
est tota dicta humiditas, quae est argentum vi¬
uum. quae quidem humiditas non est sicut aliae
humiditates, quam quidem humiditas currit in i¬
gne, & in eodem igne totum compositum dissoluit,