1343
936 EPISTOLA
pidem dealbat. Et nota o tu rex, & scias, quod
philosophi dixerunt: Fundatis corpus, & as¬
setis eum donec conuertatur in aquam: quod
intelligitur de dicto composito, qu od funda¬
tur, & congelatur: & tunc vocatur terra. Et
nota quòd philosophi vocant Aquam dum
dictus lapis est liquefactus cum sua aqua, quę
in ipso lapide est fixa: quae aqua tunc est cur¬
rens & alba sicut aqua. Et nota, ò tu rex, quòd
conuertatur aqua in aerem: quod est intelli¬
gendum, quòd dicta aqua congeletur & con¬
uertatur in corpus quòd antea fuerat: quod
corpus est tamdiu in regimine ignis, donec
conuertatur ipsum corpus subtile, & in albe¬
dinem perfectam redactum: & tunc nomina¬
tur per aliquos Aer. Sed quando dicitur quòd
conuertatur aer in ignem, intelligitur, quòd
dictum compositum, quod vocatur Aer, stet
in igne forti tam diu, donec rubescat, & tunc
erit completum ad rubeum: quod vocatur I¬
gnis, siue Sol. Et nota, ô tu rex, quòd de vno
solo composito, & duntaxat de ipso fit opus,
& non de alio: quod compositum recipe pu¬
rum absque in munditijs quae sunt in eo, videlicet
quòd sit mundum, vt oportet: quod compo¬
situm rege ipsum in igne cum suis naturis: &
istud facias in principio regiminis ignis: quia
in hoc est totus defectus siue periculum. Et
dum istud est factum, vlterius non potest esse
aliquis